Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

ea gratia conscriptum, quo cuncti Libri Canoni­ci , rite expanderentur: uti revera firmam ratio­nem non prcefierebat, ita nec specie allexit, vix nacta laudatorem ; quare nihil ultra de ea di­sputabimus. Adeo nimirum contemta fuit ea Divi­sio , ut a Concilii Patribus ne in deliberationem qui­dem admitteretur. Deinceps autem confecto in De­creto binis illis classibus non solum nullus concessus est locus; sed potius in adversum, Libri deuteroca- nonici citra omne discrimen protocanonicis inter­serti sunt: omnesque simul pari pietatis affectu ac reverentia cum Divinis Traditionibus , adeo- que iit Divini suscipiendi, eoque sensu pro Sacris et Canonicis habendi, sunt declarati. 3y5. Parum juvat adversantes, quod Melchior Canus, qui Concilio Trid. sub Julio 3. P. aderat, L. 2. de Locis TheoL. C* 9. scripserit: Baruch a Ca­none S. Scripturarum eximere, non solum teme­rarium , sed etiam erroneum est, et — hceresi proximum; hceresim non audeo vocare. Etsi mox addat: Synodus Trid. sub Paulo 3. aperte Librum Baruch in Canonicis censet. Non videtur itaque dogmatical auctoritatis censuisse Canonem a Con­cilio Trid. Sess. 4* prolatum. — Canus enimvero triennio ante absolutum Concilium mortuus, cau­te abstinuit ab hiereseos nota istis infligenda, qui Librum Baruch a Canone eximerent; necdum enim Concilium Trid. decretoria auctoritate ac subscriptio­nibus fuerat roboratum. Nonnullique ob minorem in prioribus ejus Concilii Sessionibus Episcoporum nu­merum , earum firmitatem ab ampliore Praesulum aggregatione praestolabantur, nec vane. Aderant enim sub Pio 4* P* magno numero Episcopi cum insigni Theologorum manu, factaque priorum Sessionum re- lectione et cunctorum ratihabitione ac subscriptioni­bus , Concilium fuerat conclusum A. i563. 376. Neque causam nostram ferit , quod Sixtus Senensis et Du-Pin, etiam post absolutum Concilium, extrema Estheris capita renuerint agnoscere Canoni­ca. Arbitrabantur namque illa non esse reipsa partes 167

Next

/
Thumbnails
Contents