Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
utriusque unus Deus sit Author 9 nec non Traditiones, tum ad fidem, tum ad mores pertinentes , ipsas tamquam vel oretenus a Chrifio vel a Spititu S. dictatas, et contirdh succesione in Ecclesia Catholica conservatas, pari pietatis affectu ac reverentia suscipit, ac veneratur. Sacrorum vero Librorum indicem huic Decreto adscri- bendum censuit , etc. Adscripsit autem omnes deu- terocanonico8 utriusque Testamenti Libros; omnes itaque istos suscepit ac venerata efl Sjnodus i) pari pietate ac reverentia, quo Traditiones a Chri- fto vel a Spiritu S. dictatas : <&) ista cum veneratione suscepit omnes Libros tam veteris quam novi Te fiamenti, cum utriusque unus Deus sit Author i si ideo ea pietate ac veneratione suscepit omnes Libros utriusque Testamenti quod utriusque unus Deus sit Author : simul profitetur, omnium utriusque Te fiamenti Libram quos recensuit , unum Deum ejfe Authorem. Recensuit autem deuterocanonicos quoque libros, protocano* nicis sine omni discrimine intersertos. 372. Profitetur itaque S. Synodus, se pari} qua Traditiones a Chrifio vel a Spiritu S. dictatas, pietate ac reverentia suscipere Omnes Libros V. ac N. Tefiamenti i cum utriusque unus Deus sit Author i omnes porro, quos enumerat utriusque Testamenti Libros suscepit velut Deo Authore scriptos et pares auctoritate Divinis Traditionibus. Et, inquit , ne cui dubitatio suboriri possit , quinam sint qui ab ipsa Synodo suscipiuntur; sunt vero infrascrip ti: Tefiamentiveteris, quinque Moysis etc. Hac in serie non solum recenset omnes utriusque Testamenti deuterocanonicos quoque Libros, sed hos nullo prorsus admisso discrimine interserit protocanoniciSj velut ejusdem omnino cum his Divina? auctoritatis. Alioquin Concilium Trid. hccce in Decreto solum illos omnes Libros descripsit , qu* pari pietate ac reverentia suscipiendi sunt cum Divinis Traditionibus; solos ergo Divinos Libros in illo recensuit. Qua proin fronte possunt aliqui com165