Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

S. Hier, in Prol. galeat.) duos Esdrae Libros pro uno habuerunt. Pariterque non pauci duos Macha- baeorum Libros unum nuncuparunt, cum unam ean- demque referant historiam. 363. Nullatenus denique moratur eruditos, quod Decretum illud aliqui Pontifici, alii Concilio adtri- buant ; quae enim in Pontificum Conciliis sanciuntur, jam sub illorum, jamque sub Concilii nomine so­lent allegari. 364. Cum ex allatis pateat primitivus de Divi­nis Scripturis a Patribus acceptus, n. 34*—“2. Ec­clesiae Africanae ac Romanae consensus, non imme­rito statuit Concilium Paris. A. 1028. n. 4* Schisma­ticis haereticisque accensendum, qui in enumerandis Canonicae scripturae Libris praescriptum Ecclesiae usumy et auctoritatem non sequitur, S. Cartha- ginense Concilium 3. Innocentii et Gelasii De­creta. Istud pluribus ante Concilium Trid. annis sen- citum fuisse, probe notandum est contra hos , qui editum ab illo Sess. 4* A. 1646. de Divinis Scri­pturis Decretum, de innovatione accusant ; cum ta­men solummodo Concilii Carthag. Innocentii atque Concilii Rom. Canonem denuo promulgaverit. — Siquidem ergo Carthaginensis et Romani Concilii , suique Praedecessoris Innocentii Canon non poterat ignotus esse S. Gregorio M. dum Libum 1. Macchab, dicit non canonicum, solummodo innuit eum nec­dum fuisse conprehensum Canone totius Ecclesiae. Cap. 8. Concilium Florentinum. 365. Post factam in Concilio Florentino A. i43q. Graecorum reunionem, horumque discessum, Euge- nius 4. P. prorogavit adhuc Concilium ultra trien­nium. Subin A. I441* Decreto Unionis Jacobi ta­rum insertus fuit S. Librorum Canon , eosdem continens Libros , quos Canon Concilii Carthag. SS. Augustini, Innocentii, Conciliique Romani ac tandem Tridentini conprehendit. 162

Next

/
Thumbnails
Contents