Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

366. Ad praefocandas oppositiones advertere ju­vat : Decretum Unionis Jacobitarum postquam cum Decreto Unionis Armenorum permiscuerat Barth. Caranza Tolet. AE. in sua Conciliorum Summa ,* ejus errorem non pauci adoptarunt. Initium tamen Decreti pro Jacobitarum instructione A. I441* edi­ti , est: Cantate Domino : quoniam magnifice fe­cit etc. Decretum vero Unionis Armenorum A. i43g. his traditum , incipit: Exultate Deo adjutori no- firo etc. Differunt itaque bina illa Decreta initio to­toque contextu, tum anno natali. 367. Suppositum nihilominus esse laudatum Ca- nonem una cum suo Decreto , contendunt Raynol- dus Anglus , aliique heterodoxi; tum quod Decre­tum istud in vetustioribus Concilii Flor, exempla­ribus non legatur: tum quia S. Antoninus A. 1446* Florentinum Archiepiscopatum adeptus, illud pror­sus ignorasse videtur. 368. Verum haud mirum est, in priscis Conci­lii Florentini codicibus perpaucis legi memoratum De­cretum. Cum enim post factam A. 1439. cum Grae­cis Unionem, tam isti quam et Latini plerique Epi­scopi (praesertim confecta etiam cum Armenis pofi 4. menses Unione) e Concilio ad suas reversi sint Ecclesias; istorum omnium codices , atque ex his descripti , caruerunt utique Decreto , mox solum A. 1441. edito. Neque tanta istius describendi cura fuit; cum in Concilio jam non generali editum , so­lumque a Pontifice cum paucis Cardinalibus fuerit subscriptum. 36q. Decretum istud manu Eugenii 4* P. et Car­dinalium signatum se vidisse, inque Arce S. Angeli illud asservari, respondit Cardinalis a Monte per­contanti Episcopo Dodiensi in generali Congregatio­ne Concilii Trid. 26. Febr. A. i546. Idem asservera- vit a3. Martii Cardinalis S. Crucis insuper addens: Bullam Jacobitarum fuijfe editam in publica Ses­sione prasentibus Cardinalibus Bessarione et Ru- theno. Exstiterat item Fessulis prope Florentiam in Conventu Minorum : unum Decreti exemplar itidem L a

Next

/
Thumbnails
Contents