Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

áOo. Obtendunt nonnulli memoratum Decretum in Dionysii Collectione inter Gelasiana desiderari. Verumtamen illud in supplemento, seu in continua­ta per Dionysium collectione refertur sub nomine Damasi : prout Baluzio exhibuit Lucas Dacherius. Baluzius item testatur , in codice Urgellensi , et Chifletius in Jurensi nomen Hormisdce P. praeferre illud Decretum. Caeterum vetus illa Decretalium Collectio Dionysio exiguo, jure csépit jam abnega­ri. Allataque codicum nonnullorum inscriptionis di­versitate potior nobis esse debet consensus priscorum codicum testiumque , quos adduximus. Cum enim nomina propria olim unica persaspe initiali littera scriberentur, aliisque quas critici adnotant, de cau­sis evenit; ut in veteribus Codicibus nomina pro­pria non raro permutata fuisse notent diplomatum indagatores. Soliusque, nominis diversa in quibus­dam codicibus superscriptio adeo nequit Decreti au­thentice praejudicium afferre; ut ipse etiam hypercri- ticus Dupinius , in Gelas, seec. 5. confessus sit, agnoscendam esse Decreti authentiam, sive id Ge- lasii sive Damasi sit censendum. 36r. Potuit demum illa, quoad nominis super­scriptionem diversitas aliunde quoque , quam e de­scribentium vitio enasci. Novimus quippe Pontifices non raro Praidecessorum suorum Decreta instaurare, solennius promulgare, aut etiam ampliare; quo fa­cto pluribus eorum potest idem inscribi Decretum. Hinc memorata Codicum diversitas nonnullis jam persvasit, ut crederent, laudati a nobis Decreti,, par­tem priorem a S. Damaso fuisse conceptam, illam- que a S. Gelasio P. in Rom. Concilio solennius pro­mulgatam et auctam > ac denuo a S. Hormisda ad plurium notitiam fuisse evulgatam. Ad augmenta proin referendus est Tractatus de Revelatione Ca­pitis S. Joannis Baptistae , authoris ignoti. 36i. In ejusdem Decreti codicibus nonnullis di­citur: Esdrot liber unus — Machaboeorum Uber unus; sed apud Harduinum dicuntur duo et duo. Cseterum prisci nonnulli, exemplo Judaeorum (apud i6í I

Next

/
Thumbnails
Contents