Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
esse habendos : neque in suo Canone triplicem au ctoritatis gradum vel somniavit. Illiusque opera inspicienti continuo liquebit, illum Libros V. T. deu- terocanonicos creberrime cum Divinet auctoritatis veneratione usurpare; quid ergo juvat, in scirpo nodum quasrere : negligere plurima manifestissima documenta, ut uni studiose obfundatur caligo. 353. Solum addo : quicunque contulerit seriem recensionis S. Librorum a S. Augustino factae, n. 35o» et Canonem Concilii Africani n. 34*. prompte asse- quetur, istum posterius fuisse conditum. Si enim istum prcevie jam S. Augustinus cum caeteris Africani Concilii Patribus constituisset; illius seriemßu- diose adeo non permutarer, subque titulo: Totus autem Canon Scripturarum — his libris conti- netur, recitasset Concilii Canonem, nec coordinas- set novum : quod parum fuisset consentaneum venerationi, Concilio debitae. 354» Sed inquiunt, nec in Concilii Carthaginen- sis, nec in S. Augustini Canone contineri Librum Baruch . Verum continetur is in utroque sub Jere- mice nomine, sub quo S. Augustinus more sui aevi, illum saepius allegat. Istum priscorum morem satis experti sumus a n. Ő2. usque. Secundum eundem S. Augustinus L. 12. con. Faußum scripsit: Jeremias dicit nimirum de Sapientia : Tradidit illam Jacob puero suo, et Israel electo suo: poß heee in terris visus efl, et cum hominibus conversatus eß. Isthaec Baruchi verba C. 3. 37. allegat sub Je- remice nuncupatione. Item L. 3. de Civ. Dei C. 33. sub nomine Jeremice tum istius, tum Baruchi verba promiscue recitat. Porro quia et S* Augustinus et Concilium Carthaginense sub Jeremice nomine conprehendunt étiam Baruchum: nec Librum illius seorsim nominant; solum 44 Libros V. T. numerant. At nos cum Concilio Trid. Baruchum distinctim recensendo, 4*5* Libros V. T. conputamus. Quicunque vero Baruchum sub Jeremiae nomine allegarunt, eo ipso velut Divinae auctoritatis Librum venerati sunt, n. 53. í 58