Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

365. Contra Machabaeorum Libros obtrudunt nonnulli truncatum S. Augustini textum e L. 18. de Civ. Dei C. 36. qui integre relatus Catholicam stabilit sententiam hisce : Apud Judceos refiituto Templo non reges sed principes fuerunt usque ad Ariflobulum, quorum supputatio temporum non in Scripturis sanctis, quae Canonicce appellan­tur (nempe apud Judceos, ut praemisit) sea in aliis invenitur, in quibus sunt et Machabceorum libriy NB. quos non Judaei, sed Ecclesia pro Canonicis habet. Hinc simul patet S. Augustini responsio ad praecipuam istam acatholicorum illationem : Libros Machabaeorum, Baruch, Sapientiam, Ecclesiasticum, Tobiam et Judith, Judaei pro Canonicis non ha­bent ; igitur neque Ecclesia habeat. 356. Plenius cognita hactenus S. Augustini men­te , plenius etiam assequi licet objectorum n. 34g. verborum ipsius sententiam. Cohortatur illic fideles ad legendas S. Scripturas : et quia tunc harum Ca­talogus Ecclesiaftica auctoritate conflitutus nec­dum exstiterat; ipse legendas commendaverat, quas e sua convictione novit iit Divinas accipi vel ab omnibus , vel adminus a pluribus gravioribusque Ecclesiis: ac ex utrisque illic Canonem subtexuerat. Et licet is omnes Canoni suo illatas Scripturas, in se reipsa Divinas esse convictus fuerit; propter diffe­rentem nihilominus externam illarum auctoritatem, in eo sitam, quod aliquae ab omnibus, aliae solum a pluribus gravioribusque Ecclesiis acciperentur in legendo praeponi voluit illas , quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis Catholicis. Neque igitur Scri­pturarum, quae vel ab omnibus vel solum a pluri­bus Ecclesiis susceptae fuerant internae auctoritatis gradus distinxit; omnes enim illas Divinae auctorita­tis esse, neutiquam dubitavit. Verum sola, paulis­per explicata , externa auctoritate spectata suasit, praeponendas esse in legendo Scripturas, quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis, his quae solum aplu- bus etc.

Next

/
Thumbnails
Contents