Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
35i. Neque dici potest, isthic a S. Augustino vocabulum : Propheticus , minus stricto in sensu fuisse sumtum ; ipse enim Libros Sapientia ac Eccle- siaflici tanquam genuino in sensu Propheticos venerabatur, L. 17. de Civ. Dei C. so. dicens de illisi Ipsos Salomonis non esse, non dubitant doctioris ; eos tamen in auctoritatem maxime Occidentalis NB. Antiquitus recepit Ecclesia. Quorum in uno, qui appellatur Sapientia Salomonis, Pafsio Chri- fli aper tifsime prophetatur C. s. v. 12. etc. — In Ecclesiaflico autem fides gentium futura praedicitur. C. 36. v. 2. etc. Hanc optandi et precandi specie (prolatam) Prophetiam 9 per Jesum C. videmus inpletam. Sed adversus contradictores non tanta firmitate proferuntury qua scripta non sunt in Canone Judaorum. Stricto igitur in sensu Propheticos esse professus est Libros Sapientiae et Ecclesiastici: ac utrosque velut Divinos in suis operibus crebro allegat. 302. Contradictores istiusmodi novimus fuisse Massilienses , qui cum reniterentur , contra suum Semipelagianismum dogmatice allegari Librum Sapientia, hisce reprehensi sunt a S. Augustino: Non debuit repudiari sententia Libri Sapientia, qua meruit in Ecclesia Chrifii de gradu lectorum Ecclesia Chrifli tam longa NB. Vetuflate recitari: et ab omnibus Chriflianis, ab Episcopis usque ad extremos laicos fideles , panitentes, catechumenos , cum veneratione Divina auctoritatis audiri. Testatur itaque S. Augustinus, e longa vetuflate in Ecclesia lectum , et cum veneratione Divina auctoritatis auditum fuisse Librum Sapientia. Ac porro, dum de hoc, deque Libro Ecclesiaflici n. 35i. ait: eos in auctoritatem, maxime Occidentalis Antiquitus recepit Ecclesia, pariter de Divina auctoritate loquitur; sicut et dum V". T. Ca- noriem ita concludit: His 44. Libris veteris Tefla- menti terminatur auctoritas. Nullos itaque Libros suo Canoni inseruit S. Augustinus, quos Divina auctoritatis veneratione censuisset inferiores