Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
teatur, hoc jacile inveniri non pofié, solumque arbitrando dicat: puto, aequalis auctoritatis eas habendas i putativas tertiae istius classis Scripturas certe non inseruit in Canonem, quem ipse ibidem continuo subjunxit. Merito autem Canoni suo inseruit utramque priorem classem Scripturarum, nempe tum illarum , quae ab omnibus accipiuntur Ecclesiis Catholitis , tum istarum , quas plures gravioresque accipiunt; neque enim omnes Ecclesiae poterant a principio usque omnium omnino Divinarum Scripturarum notitiam accipere : iit dictum fuit n. 12 — 3. 3ŐO. Exinde Scripturarum, quas conperit vel ab omnibus accipi Ecclesiis iit Divinas, vel ad- minus a pluribus gravioribusque suscipi , hunc construxit privata e convictione Canonem, priusquam is Concilii auctoritate constitutus fuerat : Totus autem Canon Scripturarum, in quo istam considerationem versandam dicimus, his libris continetur : Quinque Moyseos,------------Job, et Tobias, et Efther, et Judith, et Machabaeorum Libri duo, et Esdrce duo,— Salomonis tres, Proverbiorum, Cantica Canticorum et Ecclesia- fies. Nam illi duo libri, unus qui Sapientia , et alius y qui Ecclesiaflicus inscribitur, de quadam similitudine Salomonis efie dicuntur ; nam Jesus Sirach conscripsifie , confiantifsime perhibetur (adimit ipsi Sapientia Librum Retract. L. 2. C. 40 qui tamen quoniam in auctoritatem recipi meruerunt y inter Propheticos numerandi sunt. Si autem inter Propheticos, utique inter Divina inspirationis quoque Libros numerari debere Sapientiam et Ecclesiafiicum, docuit. Item si hos duos Libros, etsi velut ad reliquorum calcem remissos, non dubitavit tamen Propheticos ac Divinos esse ; profecto longe minus dubitaverat de ullis caeteris, quos nullo adnotato discrimine inseruit permiscuitque protoca- nonicis Libris, nequaquam humanos Divinis per- mixturus. i56