Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

dicum recensiones, a pluribus eruditis fact«. Unde non modicum robur accipit, quod n. 33o. intulimus: in non paucorum videlicet Patrum Ecclesiis Libros deu- terocanonicos, quos illi ut Divinos ac Propheticos incunctanter praedicabant , in Canone exstitisse. Id vero praedicantium Gr acorum quoque Patrum den­sam produximus aciem. 337. Etiam in Syriacis primorum saeculorum co­dicibus conprehensos fuisse deuterocanonicos Libros, iit Divinos , satis licet perspicere ex eo, quod S. Ephraem , praecipuum Syrorum Ecclesiae sidus sae­culo 4. eosdem tamquam Divina auctoritatis Li­bros allegaverit, n. 218-—223, Ista cum veneratione deinceps quoque in Syrorum codicibus conservatos fuisse eosdem Libros , discimus e Commentariis Gregorii Barhebreei, qui saeculo j3. Primus Syrorum Orientis, facileque princeps Jacobitarum scriptor, suis in S. Scripturam commentationibus conprehendit deuterocanonicos quoque Libros et quidem protoca- nonicis permixtos. Post caeteros namque hoc ordine explanat, Proverbia, Ecclesiasticum, Ecclesiastem, Canticum, Sapientiam, Ruth, Susanna hißoriam, Job, Isaiam , 12 Prophetas Jeremiam cum Threnis, Ezechielem, Dánielem cum hißoria Belis et dra­conis, 4 Evangelia etc. Parumque obest causae no­strae; quod commentatus non sit in Tobiam, Judith et Machabaeos; praetermisit enim commentari in Li­bros Paralipomenon quoque sive facultate sive vo­luntate destitutus. Denique in Polyglottis Anglicanis : ex antiqui/simis Mss, codicibus Syriacis, út prae­fatus est Waltonus, relati sunt Tobias , Sapientia, Ecclesiasticus, Baruch et controversae Danielis partes. Relati sunt arabice quoque. 338. Potuissent autem Polyglottorum editores cae- teros quoque deuterocanonicos Libros mutuare a Sy­ris atque Arabibus ; utriusque enim gentis Praesules cum Graecis in Synodo Hierosolymitana 1672 adunati (ut patet e subscriptionibus) declararunt, Libros deuterocanonicos effe germanas S. Scriptura par­tes , et cum cateris genuinis ejusdem Scriptura í5o

Next

/
Thumbnails
Contents