Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

IŐI Libris eße numerandos, n. 383. Ex quo liquet, apud Syros et Arabes non minus quam apud Grae­cos , prisca in veneratione ac usu perstitisse Libros illos. Anglicana vero Folyglottorum editio solum 15. annis fuit ante eam Synodum peracta. 339. Fatendum nihilominus est, ob diuturnam Saracenorum, Turcarumque in opprimendis Christia­nis barbariem , raros admodum exstitisse olim inte­gros Syros Arabicosque codices. Istarum namque lin- quarum Christiani sub Mahometanorum jugo gemen­tes , et facultatibus et peritia describendi codices de­stituebantur, suisque laciniis contenti esse debebant. Nec mirum porro, nec objiciendum est nobis, non de- esse Europaeos Arabes , Syrosque codices atque edi­tiones , deuterocanonicis Libris destitutas. Caetero- quin nonnulli acatholici editores, suae novationi ser­vientes eodem consilio exmiserunt ex editionibus Sy­ris Arabicisque Libros deuterocanonicos , quo e Grae^ cis , Latinis et linguae vulgaris. 340. Paucis duntaxat insinuamus, quod quidam orthodoxi viri eruditi pertractant argumentum : Quae­cunque scilicet e prisco aevo supersunt monumenta sive S. Liturgiáé (Missae) sive Psalmodiae Ecclesia­sticae, ab Apostolorum aevo usque in Ecclesiis con­tinuatae ; cuncta nostrorum deuterocanonicorum Li­brorum partes eo continent loco , quo non aliae unquam , quam Divinat Scriptures, habuerunt lo­cum. Continent nempe eas in Missae Lectione, vul­go Epißoia ; et in pensi Ecclesiastici Lectionibus primi nocturni. Istud luculentissimis speciminibus perhibent, qui de illis Libris tractant. §, II, Concilium Carthaginense 3. et S. Augustinus. 341. Concilium Carthaginense Aj 397. 28. Aug. ab Aurelio cum 40. Episcopis celebratum, edidit S. Librorum Canonem , cunctos V. et N. T. deutero­canonicos Libros continentem. Hunc Can. 47* s’.c inchoat: Placuit, ut prceter Scripturas Canoni­cas nihil in Ecclesia legatur sub nomine Divina­rum Scripturarum. Sunt autem Canonicae Seri-

Next

/
Thumbnails
Contents