Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

Romas perque Italiam , a S. Petro latinam fuisse institutam , eruditi S. Liturgiarum Tractatores mini­me ambigunt. 334. Eandem admixtionem testantur etiam ve­terum latinorum S. Codicum , atque ex his olim fa­ctarum in Europaeas linguas versionum reliquiae. Etsi enim istae pleraeque a prisco aevo non parum mutilae solum supersint, perhibent nihilominus priscos Vul­gatae codices atque ex ea factas versiones , mixto ordine, nulloque facto discrimine exhibuisse Libros proto- ac deutero-canonicos. Caeteroquin posteriores codices , qui nobis e Christianorum saeculorum me* dio supersunt, repraesentant priores, e quibus versi aut descripti sunt, et hi iterum se priores referunt; ut extremi repraesentent primitivos inque his conten­tos promiscue proto- ac deuterocanonico3 Libros. 335. Codices item in Ecclesiarum usibus habiti, neutiquam testantur privatum aliquorum sed commu­nem Ecclesiarum sensum fidemque. E cunctis igitur, quae de versioné Itala caeterisque diximus, manifestum fit, Latinas Ecclesias non agnovisse auctoritatis discri­men internum inter Libros serius dictos proto - ac deuterocanonicos. Sectis enim nunquam passae fuis­sent Divinos Libros cum humanis promiscue con­fundi, seu nunquam passae fuissent, Libros deute­rocanonicos nullo discrimine adnotato interseri proto- canonicis ; si istos solum Divinos, illos mere huma­nos fetus esse credidissent. Unde solis novissimorum temporum novatoribus relictus fuit ausus, Libros deu­terocanonicos e protocanonicorum serie extrahendi , ab his secernendi, atque vel prorsus repudiandi, aut nonnisi S. Bibliorum calci adsternendi : prout extre­mum istud fieri statuit Sjnocus Calviniana, Dor- draci A. 1618. habita 336. Latinae Ecclesiae codicum consensui vane objiciunt acatholici graecos , Sy riacos , Arabicosque codices. Vetustissimi namque grasci Codices non pauci, etsi plerumque manci , manifeste docent, in ipsis quoque proto - ac deutero-canonicos Libros fuis­se promiscue intersertos. Eos exhibent Veterum co­*49

Next

/
Thumbnails
Contents