Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

sane his tribus pensatis nihil aliud licet concludere, quam ob pusillorum offensionem verba illa ab inpru- tibus quibusdam descriptoribus praetermissa fuisse: fraude vulgo pia sed reipsa prava. Alioquin error ille mox animadversus fuit ; ut cunctis, Graecis La- tinisque, imo et Syriacis codicibus inscripta legan­tur S. Lucae verba, ob Divinitatis Christi inpugnato- res sensim a non paucis omissa. 3^3. Historiam adulter a, Joannis C. 8. rela­tam S. Hieronymus contra Pelagianorum apathia dogma allegat velut Pelagianis quoque indubiam. Dial. L. 2, Ea certe in latinis codicibus a prisco exstat, allegaturque citra ullam de historiae authen- tia suspicionem a Patribus latinis. Imo e greeds quo­que nonnulli jam primis saeculis eandem historiam velut genuinam adduxerunt: iit Papias, apud Euseb. L. 2. C. 24. Tatianu8 , Ammonius item , S. Jo. Chrysostomus, aliique; tametsi in graecis Codicibus passim desideraretur. In Constitutionibus vulgo Apoßolicis legimus : Cordium scrutator Domi­nus interogatam (adulteram) utrum a senioribus condemnata fuerit, idque negantem , his verbis allocutus est: Vade igitur, neque ego te con­demno. Joannis 8. 11. Gallandius Biblioth t. 3« in appendice monumentorum ad cit. e Conflit. ca­put profert vetustum gr^eci Scriptoris libellum , olim S. Niconi tributum , in quo reprehenduntur, qui ab- ftulerunt a sacris Evangeliis vocem, qua dicit: Et factus est sudor ejus sicut gutta sangvinis, decurrentis in terram (Luc. 22. 'ii.) hoc pro inbe- cillitate accipientes in Domini Majeflate. Sed et historiam, qua nos docet 3 quod mulier adultera ad Jesum adducta e ft; cum is autem dixiffet: Qui non peccavit, lapidem in illam mittat, re- cejferunt omnes, et nec a Chrifto condemnata eft; ejiciunt hanc recitationem, effe multis no­xiam dicentes Jo. 8. 3. etc. En motivum exmifsio- nis non existente motivo intrusionis. 3«4* Quam hic grtecus scriptor de gracorum codicum , eandem de latinorum mutilatione protu­í4$

Next

/
Thumbnails
Contents