Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

peculiarem Explanatiorum edidit verborum S. Lu- ^'’cs C. 22. 42 — 8. 321. De mutilis itaque exemplaribus loquitur tum 8. Hieronymus Dialogo contra Pelagiam L. 2. tum S. Hilarius Piet. E. L. 10. de Trim hisce: Nec sane ignorandum a nobis est, et in groecis et in latinis codicibus conplurimis vel de adve­niente Angelo, vel de sudore sanguinis nil scri­ptum reperiri. Ambigentibus igitur, utrum hoc in libris variis aut desit, aut superfluum sit; ('incertum enim hoc nobis relinquitur de diversi­tate librorum) certe siquid ex hoc hceresis sibi blanditur , ut infirmum affirmet > cui opus fue­rit Angeli confortantis auxilio ; meminerint , Creatorem Angelorum, creationis suce non eguis­se praesidio : tum deinde necefflario, eo modo con­fortatum fuiffle, quo modo et triflem effle. Nam si nobis tristis est, id est, propter nos trifiis efl, necefje efl , ut propter nos sit conforta­tus et nobis. Sudorem itaque suum , sanguine mixtum, SS. Humanitas Christi D. voluit nobis in­dicium esse maximi sui angoris; quod nimirum et grandia, et tamen respectu grandis numeri hominum, absque cupito fructu sit perpessura. Angelique con­fortationem indicium esse voluit auxilii, in aerumnis non defuturi suis quoque fidelibus; nam immitetut Angelus Domini in circuitu timentium eum. Ps. 33. 8. Coaevus Ililario S. Caesarius citra omnem cun ctationem recitat laudata S. Lucae verba. Dial. 1. resp. 28. Denique eadem pariter allegat S. Damascenus L. de duabus volunt. n. 28. 322. Porro cum i) meliorum codicum , quibus SS. Irenaeus, Dionysius, Epiphanius aliique usi sunt, fides ampliorque adhuc Patrum consensus stet pro memoratorum S. Lucae verborum authentia: cumque intellexerimus 2) quamnam ob causam pusillae men­tes , vesana territae difficultate , laudata S. Lucae verba censuerint praetermittenda ,* ex adverso au­tem 3) nullum appareat motívum, quod dictasset, verba illa sacrilege in S. Lucam esse intrudenda ; 14*

Next

/
Thumbnails
Contents