Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
ust y nisi redeamus ad sententiam Judaeorum illius ceviy ut eos statuamus libros a Jesu et Apostolis fuisse approbatos y quibus Judaei illius aetatis Divinam auctoritatem tribuebant. Ipse enim, quod libros illos (deuterocanonicos) quos Judaeorum pars neglexerat, aut etiam spreverat, alia vero per venturum fors aliquem Prophetam probandos speraverat, n. 10. quod, inquam, libros illos pier aeque Ecclesiae sine diffidentia susceperint, non repetit ex sententia Judaeorum aevi illius , verum ex Apostolorum Traditione. Ista vero Divina utique pollebat auctoritate in declarando : Libros illos esse ab Ecclesiis suscipiendos sine diffidentia circa fidei morumque dogmata. Ac porro num Christus et Apostoli omnes omnino, ex aevi illius Judaeorum sententia canonicos libros approbaverint: numque praeter eos approbaverint aliquos vel nullos, discendum est ex Apostolica Traditione, Ecclesiis relicta velut Bonum depositum custodiendum per Spiritum S. 2. Tim. i. 14. 24. Siquis dicat , Apostolos quidem probasse deuterocanonicos V. T. Libros, non sine facta tamen exceptione minus recte dictorum ; noverit secundum omnia jura, factum quodcunque asserenti incumbere probationem facti. Factam vero fuisse eam exceptionem nunquam probabit. Nos vero abunde perhibituri sumus , pier asque illas Ecclesias, quibus Apostoli libros illos tradiderunt sine diffidentia, suscipiendos , hos tamquam Divinitus inspiratos suscepisse, ac porro nullam in eis per Apostolos exceptionem factam fuisse , ac vel fieri potuisse. Illi Apostolica? Traditioni, in plerisque Ecclesiis deposita?, innixa Synodus Trident. Sefs. 4* jure professa est: se omnium utriusque Testamenti Librorum, quos illic sine ullo discrimine intermixtos recenset proto- ac deutero-canonicos, Deum agnoscere Author em eosdemque pari pietatis affectu ac reverentia suscipere ac venerari y qua Divinas Traditiones, etc. n. 37I. adeoque ut Libros Divinae Traditionis et authoritatis. 15