Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
i6 Cap. 2. Nec prisca aliquarum Ecclesiarum de deuterocanonicis Libris dubitatio , nec sera illorum in Oicumenicum Canonem relatio prohibet illos credi Divinos. 2-5. E praemissis suapte consequitur, nos neuti- quam obstrictos esse ad proferendum unanimem ab exordio usque primitivarum Ecclesiarum de Aposto- lica Librorum Deuterocanonicorum approbatione consensum; cum Apostolos oportuerit libros illos solum illic probare, ubi eos haberi cognoverant, non habentibus autem nequaquam obtrudere, n. 16 — 7. Satis itaque futurum est ad scopum nostrum, de Apo- stolica Librorum illorum , velut Divinitus inspiratorum approbatione testimonia exhibere conplurium Ecclesiarum, reliquis duntaxat ignorantibus aut Judicium suspendentibus. Certe licet Patres Libros illos, tamquam Divinos ac Propheticos frequentissime allegaverint, /2. 44* etc. non ullus litem ipsis obmo- vit, nec schisma molitus est; quod facinus solis saeculi 16 Novatoribus reservatum fuit. 26. Contradictionem namque quarumdam Ecclesiarum incassum ex eo praetendunt adversarii; quod istae in edito Divinorum Librorum catalogo, vulgo Canone , deuterocanonicos V. T. Libros non conpre- henderint. Non poterant enim illos suo Canone con- prehendere , sive necdum propagata ad ipsas Apo- stolica de illis Libris Traditione, sive non tanta cum certitudine propagata : quantam cautissima circa defigendum Ecclesiastica auctoritate sacerrimum Canonem, orthodoxarum Ecclesiarum religio poscebat. Audituri quippe sumus , non paucos earum Ecclesiarum Patres; qui tametsi Libros deuterocanonicos, ut Divinitus inspiratos venerarentur; intacte nihilominus retinuisse Ecclesiarum suarum Canonem, neque huic illos inseruisse. 27. Probe enim noverunt Patres illi, privatam suam de Librorum illorum Divina authoritate convictionem haud esse sufficientem ad id , ut publica legalique auctoritate Libri illi in Canonem referantur: fide-