Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
gna autem eos, qui crediderint, haec sequentur: in nomine meo daemonia ejicient etc. Accedit eis S. Jacobus Nisib. E. Serm i. de Fide n. i3. ubi e Marci. C. 16. allegat versum 16. et 17. Item S. Caesa- rius Dial. 4- recitat versum 16. lnque Conflit, Apofl. C. 6. et 8. allegantur e Marci C. 16. v. 16 — 8. Accedunt Tertull. Ambros. Aug. pluribus in locis. 3ig. Pariter in sua e graeco textu N. T. emendatione retinuit S. Hieronymus ista Lucae C. 22. \3—4* verba: Apparuit autem illi Angelus de Coelo , confortans eum (Christum D.) et factus in agonia, prolixius orabat. Et factus est sudor ejus sicut guttae Sanquinis, decurrentis in terram. Non defuisse verba ista in Codice S. Justini M. intelleximus n. 51. Et S. Irenaeus L. 3. C. 24. al. 3a. dixerat contra Valentinianum haereticum de Christo D. Si carnem non sumsisset ex Maria Virgine, nec lachrymas fudiffet super Lazarum, nec su- daffet globos sanguinis. Istud allegat S. Justinus quoque contra Triphonem n. io3. Ejusdem sententiae authentiam asseruit S. Augustinus quoque L. 3. de Consensu Evang. C. 4. n. 12. aliique cum S. Chry- sostomo , hom. 83. al. 84. 320. Verum quia Divinitatis Christi hostes, laudatis S. Lucae verbis contenderant, Christum D. merum hominem fuisse; qui utpote immani, sangui- neumque sudorem eliciente angore opprimi, et angelica confortatione egere potuit, nonnulli codicum descriptores ea Lucae verba inprudente formidine ac cautela praetermiserunt. At verborum illorum tefli- monio (teste S. Epiphanio in Ancorato n. 3i.) S. Irenaeus in opere contra haereses ad eos refellendos utitur, qui Christum specietenus apparuiffe dicebant (Docetce , seu Phantasiftae ideo dicti) Catholici vero timore quodam inducti, sententiam illam sustulerunt , illius neque finem neque vim maximam intelligentes: Et 'in agonia conflitu- tus sudavit etc. Istamque sententiam , ait in iis Lucte Evangelii exemplaribus, quae interpolata non fuerunt , legi. Accedit S. Dionysius Alex, qui 14°