Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
tione ? Igitur etiamsi Judas sevo jam exstitisset suppositus Enocho liber, is non debuit ex hoc mutuare Prophetiam , quam e traditione haurire poterat; si autem post Judge Scribentis sevum confictus fuit liber ille, ex hoc non potuit Prophetiam mutuare Judas, sed potius ex hoc inpostor libri. 3iy. Deuterocanonicis quoque N. T. partibus S. Hieronymus plenum tribuit assensum. Etenim Marci C. 16 a v. q. integrum retinuit in sua e grseco textu emendatione, illudque contra Pelagianos allegavit Dial. L. 2. n. i5. lsthicque solum illa refert velut dubia , quse post versum i4» Exprobravit incredulitatem et duritiam cordis eorum, quibusdam in codicibus inserta legebantur: Et illi satis- Jaciebant dicentes : saeculum istud iniquitatis etc. Ista enim ob manifestam suam suppositionem mox e paucis illis quoque, in quae intrusa luerant, codicibus exulare jussa sunt. Ut vero Ultimum a v. q. S. Marci caput non adesset in omnibus codicibus Mss. greeeis (adest vero in omnibus typo editis grsecis , Ja tinis , syris, arabicis exemplaribus) pluribus contingere poterat modis: e.g. Si primitivi« exscriptio- nis tempore codex aliquis necdum inscriptis ultimis versibus, aut elapsa ex eo pagina ultima, in plurium descriptorum manus devenit. Forsque alii versus illos proterve omisserunt ob difficultatem eos conciliandi cum Matthaeo. Caeteroquin verosimile non est, S. Marcum noluisse expressius testari ChristiD. Resurrectionem , quam haec ante versum q. fuerit ab ipso insinuata potius quam directe asserta. Neque credibile est, ipsum voluisse omnem prorsus Christi redivivi apparitionem reticere ; cum tamen per hanc potissimum firmanda fuerit Resurectionis ejus fides. 3t8. Autenthiam integri Capitis 16 secundum Marcum agnovisse S. Irenseum , vidimus n. 55. aliosque deinceps; integrum itaque aderat in codice S. Irenaei aliorumque. Aderat etiam in S. Hippohti exemplari, qui Tradit Apofl. de Charismatibus, recitat ex eodem Capite 16- versus 17. et 18. St-