Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
mus itaque et de Juda, et de altera Petri epistola loquens, vocabulum plerisque adhibet sensu minus lato quam passim accipere sueverimus. Secundam etenim S. Petri epistolam nequaquam fuisse a plerisque rejectam , exhibuimus a S. Ignatio usque n. 49* et S. Justino n. 5r. etc. Ipse quoque Hieronymus ep. io3. ad Paulinum decretorie pronunciat: Jacobus ~ Petrusy Joannes , Judas, septem epi- flolas ediderunt. Hoc numero utique conprehendi- tur tum secunda Petri, tum altera et tertia Joan- nis. Et L. i. con. Jovin. n. 3. diserte adtribuit S. Petro secundam epistolam: sicut et alteram tertiamque Joanni Apostolo ep. 53. is>3. 146. Cunctas eas epistolas, velut Divina? auctoritatis, S. Hieronymus in suis operibus pro firmandis dogmatibus crebro allegat : prout inspicienti patescet. Idem fecisse priores ipso Patres, audivimus in relata horum serie. 3i6. Neque Judas de Libro Henoch, sed de tradita posteris per Henochum Prophetia scripserat, v. 14. Prophetavit autem de his et septimus ab Adam Henoch. Non venerat enim in mentem S. Judae, librum, siquis etiam ab Henocho scriptus credi posset, ad sua tempora usque potuisse ita delitescere , ut nullum prorsus indicium Prophetici ipsius libri proderetur seu per Sacros , sive per alios quoscunque, per bina fere annorum millia Scriptores. Aut forte omni commemoratione indignus videri potuisset primus in Orbe adminus e Sacris liber, primusque Propheta? Porro etsi quispiam casso labore contenderet evincere , jam S. Judas aevo suppositum exstitisse Enocho librum; nihilominus S. Judas nequaquam ut libro hoc comprehensam allegas- set Enochi Prophetiam, sed ut conservatam traditione , cujus veritatem ipse Apostolico Spiritu suo discrevit. De istius traditionis conservatione minime omnium posset dubitare is, qui contenderet, suppositum Enocho librum jam aevo S. Judae vulgatum huicque cognitum fuisse ; unde enim inpostor Libri potuisset Henochi Prophetiam (teste Juda genuinam) eo aevo notam habuisse praeterquam e tradi138