Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
ab omnibus demonßrat dicens: Cui enim Angelorum dicit aliquando: Sede a dextris meis etc, qufe illic e C. i. et 2. largius adducit. Sua igitur sen- tentiá citra omnem cunctationem S. Paulo adtribuit S. Hieroirymus epistolam ad hebrceos, Divinamque istius auctoritatem prorsus agnovit. Istam (pro coronide addo) agnovit etiam Concilium generale Ephe- sinum j. A. 43i. e professo approbans S. Cyrilli ana- thematismos, quorum C. 10. diciturPontificem et Apoßolum Confefsionis noflrce factum effe Chri- fium, Divina Scriptura commemorat, nempe ad hebr. 3 1. 314. Demum L. de Script. Eccl. ait S. Hier, de S. Jacobo : Unam tantum scripsit epißolam, quce de 7. Catholicis e fi: quce et ipsa ab alio quodam , sub nomine ejus edita ajjeritur (a quo, et quibus ?) licet paulatim tempore procedente obtinuerit auctoritatem , eliquata nimirum magis primitiva traditione, cujus specimina referre inchoavimus ab ipso S. Clemente n. Ipse item Dialog, adv. Pelag. L. 2. ait: Jacobus Apofiolus scribit: Si judicas Legem , non es factor legis etc. C. 4.11. Et L. 2. adv. Jovin. Apofiolus Jacobus — Beatus, inquit, vir, qui suffert tentationem. C. 1. 12. 3x6. Ibidem scripserat de S. Petro : Scripsit duas epiftolas, quce Catholic ce nominantur, quarum secunda a Plerisque ejus effe negatur propter stili cum priore dissonantiam. Hanc tamen ex eo natam fuisse, quod S. Petrus pro necefsitate diversis sit usus interpretibus , scripserat e propria sententia ad Hebidiam. Continuat priore loco dicere: Judas jrater Jacobi parvam quidem , quce de 7. Catholicis est, epißolam reliquit. Et quia de Libro Enoch , qui apocryphus eft, in ea affumit testimonium, a Plerisque rejicitur; tamen auctoritatem vetuftate jam et usu meruit (at exilem meruit auctoritatem, si a Plerisque rejicitur) et inter sanctas Scripturas conputatur. Has inter con- putari non potuit, si a plerisque, id est, a pluribus Ecclesiis rejecta fuisset, quam tradita. S. Hieronyi $7