Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
Senioribus potuit placere. Subinde pronum erat, ut memoratis partibus carerent Synagogarum codices, atque ex his descripti: ac tandem a plerisque he- brceorum codicibus abessent. 306. Sane memorata illa documenta , a C. io. adjuncta, diserte indicantur in superioribus capitibus, de quorum auctoritate nemo dubitat; quo indubium fit, documenta illa aevo Estheris reipsa exstitisse. Quare igitur apud Judaeos amplius non habentur nisi ob allatas rationes? Quippe C. i3. a v. 8. usque C. 15. finem, relata est oratio Mardochaei et Estheris, istiusque ingressus ad Regem, quae diserte indicantur C. 4* v* *5 — 7. et C. 5. Item C. i3. i — 7. refertur Decretum Regium , quod editum fuisse testantur C. 3* v. 12. etc. et C. 4. v. 8. Tum detecta Regi per Mardochaeum conjuratio pluribus solum cum adjunctis, etiam superius jam memoratis, narratur Capite 12 quäm relata fuerit C. 2. 21—3. et C. 6. v. i. etc. Pariter C. 16' describitur exemplar epistolae Regis Artaxerxis, de qua C. 8. i3. dicitur: Summaque epiftolce hcec fuit, ut — et edictum Regis pependit in Susan. Reipsa igitur exstitit haec epistola , cujus summam indicat, qui transmissa Hierosolymam per Mardocheeum et Estherem Acta redegit in librum, in Svnagogis lectioni serviturum. Certum itaque est, reipsa exstitisse olim memoratam superioribus Capitibus duplicem epistolam regiam seu Decretum; cur ilice nunc desiderantur in codicibus Judaeorum si non ob allatas superius, pa« resque eis rationes ? 307. Unde tametsi facile concesserim , laudata documenta abfuisse a codicibus, pro Synagogarum usu , faciendaque in illis lectione exaratis atque ex his descriptis; in caeteris nihilominus eadem pluribus sfeculis conservata fuisse certum est. Josephus enim L. 10. Antiqu. C. 12. monet, se constanter observare, quod inquit, in ipso hiflorice me ce principio — adßruxi dicens: translaturum me libros Hebraicos in eloquium grcecum, et hos volentibus aperturum: neque adjicere me aliquid seorsum3 132