Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

neque subtrahere me promittens. Itaque e textu hebraico transtulit, quae sequenti libro C. 6* enar­rat, quorum conplura nonnisi in ultimis 7. Capitibus Libri Esther sunt descripta: üt conferenti patescet. At post bina saecula Origenes ep. ad Julium Afric. jam scripserat, extrema Libri Esther capita non legi quidem in hebrceo, sed apud 70 Interpretes, et apud Theodotionem ; qui utique ex hebraeo trans­tulerunt illa in graecum. De hoc minime dubitavit Origenes, secusque sentientes acrius reprehendit ver­bis , n. 38* ex parte relatis. 308. Io Bern, de Rossi Scripturisticarum Anti- qirtatum peritissimus, in Spécim. variar. Lection. S. Textus testatur jf. 2. de Estheris additamentis, ista legi etiam in vetustissimis versionibus Syriaca et Arabica. Et §. 3. ait: Exjlant etiamnum Mss. Codices hebroei biblici, in quibus Efiheris addi­tamenta Chaldaice exhibentur. Ex his tres in Ita­lia reperiuntur , mihi quidem conperti. Primus Pontificius nofier efi. Uaticanus alter integro­rum etiam bibliorum, inter Urbinates primus, de quo multa doctifsimus Afiemanus. Tertius Ambrosianus, isque antiquissimus etc. Si in Ita­lia tres ejusmodi Codices exstant, plures quidni per Orbem exstare, haud est incredibile. Chaldaice au­tem descripta Pontificio in Codice Estheris additamen­ta , quae Cl. Rossi illic refert, non parum dissonant a graeco latinoque textu , suntque potius paraphra- seos fragmenta , quam textus originalis; quem ta­men praeexstitisse indicant. Binorum vero aliorum Codicum textum non describit; unde ex allatis Codi­cibus statui non potest, originalem documentorum illorum textum fuisse Chaldceum, praeterquam re­giorum decretorum. Haec autem pluribus quoque lin­guis vulgata fuere. C. 3* 12. C. 8. 9. 309. Istud tamen certius ex eo eruitur, quod IVlardochaeus qua infans in Chaldaeam translatus , il- licque educatus, et in Regia Aula plurimum versa­tus, Chaldaicae linguae amplius quam hebraeae peri­tus fuisse censendus sit. Sua igitur Estherisque fata 133

Next

/
Thumbnails
Contents