Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
3os. Demum sicut historia Susann* propudiosa fuit Judaeorum Senioribus: ita historia excidii Belis et draconis, probro erat Babyloniis cunctisque ido- 1 olatris. Cum igitur sub illorum inperio vixerint Judoéi non solum pluribus post Belis draconisque excidium annis; sed in Palaestinam remissi diu idolo- latris Regum Persarum praefectis subfuerint ; prorsus credibile est, eandem historiam publice in Synagogis lectam non fuisse, neque in istarum Codicibus descriptam. 304. Pariter cum Danielis C. 3. v. 3'^. dicatur: Tradidißi nos in manibus inimicorum noßrorum Iniquorum et Pefsimorum, Prcevaricatorumquey et Regi Injußo et Pefsimo ultra omnem terram; partem hanc palam in Synagogis nec lectam fuisse nec descriptam in earum Codicibus, prorsus nihil mirum. Canticum vero trium Puerorum hebraei in Svnagogis suis indubie retulerunt ad classem suorum Canticorum, seu hymnorum; ac porro in Libris, praecise pro lectione ibidem facienda designatis , illud exarare praetermiserunt. Unde denuo patet ratio: cur Canticum 3. Puerorum in praecipuis Codicibus desideraretur; adesset autem in vulgaribus, quibus adhuc prisci versores usi sunt. Adde n. 4°-* — 305. Similes fere omifsionis rationes occurrunt circa haec, quae S. Hieronymus in Libro Eßher a C. io. v. 4. usque ad C. 16. seu ad Libri finem usque abesse ab hebraeis codicibus adnotavit. Hae namque partes continent praecise documenta y ad illustrandam ampliandamque historiam , prius jam congie- tam adjuncta: uti sunt somnium Mardochcei factum praesagiens, hujus item ac Estheris precesy Regis denique Decreta. Tantorum lectio in Synagogis eo minus necessaria poterat videri, quod ea, quantum historiae integritas exposcebat, jam in superioribus Capitibus fuerint expressa. Continet item Caput i3. a v. i3. conplura, quae a Judaeis, sub Persarum inperio constitutis, palam in Synagogis legi, minime tutum fuisset* Item quae C. i5. a v. 6. sequuntur, ne in Synagogis coram mulierum vulgo legerentur, í3t