Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

21. Siquidem vero Apostoli, Librorum illorum possessoribus ac lectoribus declaraverunt, nihil in eis contineri Christianis dogmatibus non consenta­neum ; n. 20. quidquid in eis asseritur velut ad sa­lutem conducens, aut huic adversum , id Apostoli­ét© veracitatis, quae Divina simul est, auctoritate pollet, seu dogmaticam auctoritatem habet. Unde paradoxa mihi semper visa est illorum contentio, qui, cum negare non possent, libros illos ab Apostolis commendatos fuisse velut nihil continentes Christia­nis dogmatibus minus consentaneum; obnixe tamen negant eos dogmaticam habere auctoritatem, e. g. duma. Mach. i«. 43. asseritur: Sancta et salubris est cogitatio pro defunctis exorare. Si autem do­gmaticam habent auctoritatem; jam internum di­scrimen nullum intercedit inter deuterocanonicos et protocanonicos V. T. Libros: utrique sunt Divinae auctoritatis; licet hsec quoad aliquos eorum serius fuerit per universam Ecclesiam agnita. 22. Vir CI. Jo. Jahn, Vindobon. Professor in Introduct. Lat. §. 29. ait de Deuterocanonicis V. T. Libris: Hi libri videntur, cum reliquis in versio­né Alexandrina (72. Interpretum) ab Apostolis traditi fuisse Ecclesiis ; nisi enim id factum fuis­set , vix percipi posset, Ecclesias Pier asque hos Libros a Judceis sine diffidentia suscepisse. Fate­tur itaque Plerasque Ecclesias Libros illos susce­pisse sine diffidentia, praeprimis utique circa fidei morumque dogmata: nec dubitat hanc diffidentiam eo sublatam fuisse, quod libri illi ab Apostolis tra­diti fuerint Ecclesiis. Quidquid {ergo in libris illis pronunciatur ad salutem conducens vel huic adver­sum ; id ex Apostolorum Traditione, plerisque Ec­clesiis facta, velut salutis dogma est suscipiendum: valetque ad firmanda dogmata. Hoc tamen conti­nuo negat, perperam allegans pro eo S. Hierony­mum : ut visuri sumus n. 260 etc. 23. Allata fassione Cl. Vir ipsémét refellit, quas ibid. §. 27. scripsit: Qucestio: quinam libri a Je­su et Apostolis approbati fuerint 9 solvi non po­14

Next

/
Thumbnails
Contents