Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189
(ano To %iv» %KTat, ano ro ngtvs nycui) unde arguebant, Susanna? historiam a graeculo aliquo fuisse confictam , nec unquam in hebraeo exstitisse. Sed unde ergo historiam illam in grcecum transtulerunt 72 Interpretes et Theodotion , ipso fatente id S. Hieronymo Prcefat. in Dánielem ? Item in latina versioné quoque Daniel Seniori, inprobe asserenti, Su- sannam pollutam fuisse sub arbore schino , ad hanc alludendo reponit: scindet te medium Angelus, v. 54. num hinc consequitur, hanc narrationem fuisse primitus latiné descriptam, et non hebraice? Sique pariter alteri seniori dicenti , Susannam violatam fuisse sub arbore prino , cum allusione ad hanc in latina versioné reponeret Daniel: privabit te vita Angelus medium secando; num e duplici hac allusione inferre liceret, totam hanc narrationem fuisse ab exordio suo latiné descriptam, et non hebraice? Aniles gerrae. 300. Si reponant, schinus et prinus non esse latina vocabula, eaque in latino designare lentiscum et ilicem; etiam cum allusione ad isthaec latina vocabula potuisset versor latinus scribere, e. g. lenta scissione, vel ilium sectione diffindet vos Angelus; quin hinc prudentum ullus arguisset, hanc narrationem primitus Latine scriptam fuisse. Parum proin interest, sive in hebraeo quoque similis allusio locum habuerit sive non : prout obtinuit in graeco. 301. Quare autem Synagogarum Seniores, admodum propudiosam ordini suo Susannes hißoriam palam in Synagogis populo praelegi noluerint, ratio suapte patet: iteratoque hanc a Patribus audivimus. Unde conjicere licet: cur a praecipuis hebraicis exemplaribus, quibus videlicet utebantur in Synagogis, quaeve ex his descripta fuerant, abesset castae Su- sannae lascivorumque Senum historia. In aliis vero hebraeis exemplaribus eam adfuisse, constat e factis per 72. Interpretes, Theodotionem, Aquilam et Symmachum versionibus de hebreeo in grcecum. Binis igitur ante Hieronymi versionem saeculis historia Su- sannae in hebraeis, fide dignis Codicibus aderat. x3o