Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

Origenes , et Eusebius aliique Ecclesiaflici Viri et Doctor es Gracia has, út dixi, Visiones non. haberi apud hebraos fateantur (sed in Libro Ec­clesia haberi toto Orbe dispersas fassus est ipse) nec se debere respondere Porphyrio pro his, qua nullam S. Scriptura auctoritatem prabeant. Pro­fert ismén ipse ea út S. Scriptura auctoritatem n. ‘264.. etc. Pariter ea allegat Origenes n. 79. 81. arguitque Judaeos, quod partes illas e hebraeo Danie- lis Codice sustulerint. Adde etiam n. 38. Alióquin Origenes ep. ad Africanum e professo vimlicatDa- nielis historiam de Susanna contra illius oppositiones. Vid. S. Hippolitum n. 97. 098. Unde Hieronymus propter ista, quae aca- tholici ex ipso captant, nobisque hoc loco obtrectant, a Ruffino Aquilej. inpetitus, L. 2. Ápol. C. 9. repo­suit : Quod autem refero, quid adversus Susan­na hifioriam, et hymnum trium Puerorum, et Belts draconisque fabulas, qua in volumine he- braico non habentur, hebrai soleant dicere; qui me criminatur fultum , se sycophantam probat. Non enim, quid ipse sentirem, sed quid ipsi con­tra nos dicere soleant, explicavi. Hic cuncta, Dá­nielig Libri partium authentic opposita, in solos re­gerit Judaeos, prorsusque a se amolitur. E propria namque sententia praeter haec , quae superius audivi­mus, etiam L. st. adv. Jovinian. C. 10. ait de Da­niele etHabacuc*. Quam pulchra res (jejunium) qua placat Deum, leones mitigat, damones terret; mittitur ad eum, (hoc in hebraicis voluminibus licet non invenerimus) Habacuc, mejforum pran­dium portans ; talem enim discophorum media meruerat hebdomadis. Isthic Danielis, in locum leonum secundo missi historiam , prout C. 14* Dan. narratur, tamquam genuinam adducit, etsi in he­braicis voluminibus eam non invenerit. 299. Jam olim objecerunt Africanus et Porphv- rius: sententiarum a Daniele in lascivos Senes C.i3. latarum allusiones ad nomina arborum schinus et prinus, v. 54 — 8» solum in graeco locum habere; í29

Next

/
Thumbnails
Contents