Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

Latina; denique in toto Orbe habebantur in Libro Ecclesia : iit ipsummet audivimus dicentem. 2g5. Nihilominus fabula vocabulum S. Hiero­nymus aliquando usurpat pro designanda veraci nar­ratione , e. g. epifl. ad Caflrutium n. 2. scribens: Brevem tibi fabulam referam , qua infantiae mea temporibus accidit NB. accidit; refert autem pium S. Antonii M. cum Didymo Alex, colloquium de istius corporali caecitate. Et apud Lucam, per S. Hieronymum collato graeco texlu emendatum, le­gimus C. 24. i5. de duobus discipulis , in Emaus euntibus: Et factum eft, dum fabularentur. Ipsi vero loquebantur de his omnibus, qua audierant reipsa dici de facta realiter Christi D. Resurrectio­ne, ac minime fabulosa. Caeterum audivimus, ipsum­met Hieronymum e partibus, quas veru anteposito jugulaße se dicit, protulisse sententias , neutiquam út fabulosas, sed ut genuina Danielis effata Dei- que dictamina. n. 264. et 6. \ 296. Idem Praf Com. in Dan. ait, Eusebium et Apollinarium Porphyrio respondisse: Susanna, Belisque ac draconis fabulas non contineri in He­braico , sed partem eße Prophetia Habacuc, filii Jesu de tribu Levi: sicut juxta 70. Interpretes in titulo ejusdem Belis fabula ponitur : Homo quidam erat Sacerdos nomine Daniel filius Abda, conviva regis Babylonis; quum Dánielem et tres Pueros de tribu Juda fuisse, sancta Scriptura te- fletur. Verum ipsémét utique ait: Praf. in Dan. Codicem Danielis juxta 70 Interpretes multum a veritate discordare, et recto judicio repudiatum fuijfe ab Ecclesiis, eique substitutam fuisse Theodo- tionis versionem. Unde autem evenerit; ut Danielis juxta 70 Versio esset mendosa, se nescire ibidem fatetur. Pluerint quidem vitiati conplures Codices, (prout et illi , e quibus recitat allata verba) sed mi­nime omnes: ut probat Simon de Magißris in edi­tione Danielis juxta 70. 297. Eadem praefatione in Com. Dan. de me­moratis Danielis Capitibus prosequitur : Quum et Ori­128

Next

/
Thumbnails
Contents