Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

tur inter 24* Libros, quos Hieronymus in Prologo galeato assimilat 24. Apocalypticis Senioribus: hoc- que sensu hic dicit: nec de 24. Senibus sunt. Quod enim ipse omnes caeteros non abjecerit, sed potius iit Divinam Scripturam reveritus sit, satis perspe­ximus : adhucque conperiemus. De multiplici vero vocabuli apocryphus sensu , vid. n. 192. 271. Idem Praef. in LL. Salomon, scripserat: Sicut ergo Judith et Tobice, et Machabceorum Libros y legit quidem Ecclesia; sed eos inter Ca­nonicas Scripturas non recipit: sic et hcec duo volumina (Sapientiae ac Ecclesiastici) legat ad aedi­ficationem plebis, non ad auctoritatem Ecclesia- fiicorum dogmatum confirmandam. Hoc non est abjicere cunctos, qui apud hebrceos non habentur Libros; n. sup. sed solum est asserere, illos ab uni­versali Ecclesia inter Canonicas Scripturas non recipi. 272. Ideoque merito poscit, ne Libri illi in Ec­clesia legantur fidelibus ad confirmanda dogma­ta ; priusquam videlicet palam agnita fuerit de illis universalis Ecclesias Traditio : siquidem Libri illi tunc unanimi Ecclesiae auctoritate necdum fuerint fide­libus propositi ut indubie Divini. Sine tali autem Ecclesiae propositione tacita vel exprefia ; nequive­rat fidelis populus obstringi ad audiendos eosdem tamqu m dogmatum suaeque fidei regulam. Ipse ve­ro Hieronymus, quemadmodum et caeteri ab Apo­stolis usque Patres Scriptore^que Ecclesiastici, e pri­vata sua convictione ac sufficiente Traditionis agni­tione , Libros eosdem út Divinitus inspiratos al­legarunt praesertim coram his, qui de Divina Libro­rum illorum inspiratione eis consentirent. 273. Item Prcefat. in L. Judith inquit: Apud Judaeos Liber Judith intér hagiographa (aliqui subtrudunr: inter apocrypha) legitur; cujus au­ctoritas ad roboranda illa, quae in contentionem veniunt, minus idonea judicatur; Chaldaeo ta­men sermone conscripta , inter hifiorias conputa- tur. Sed apud quos judicatur, conputatur ? Utique ii 6

Next

/
Thumbnails
Contents