Mollik Tóbiás: Dissertatio de divina auctoritate deutero-canonicorum utriusque testamenti librorum ac partium (Jaurini (Győr), 1819) - 10.189

apud Judceos, prout expresse praemisit! deque illis solis adhuc fecit mentionem ; igitur apud Judceos olim Liber Judith sicut inter hagiographa lege­batur , ita inter hifiorias conputabatur. Apud il­los namque hagiographa, etiam illa, quae in Ca­none non fuerant, legebantur; apocrypha vero nec legebantur, nec inter hißorias conputabantur, et ad roboranda illa, quce in contintiontm veniunt, nullatenus idonea judicabantur; hagiographa vero solum minus idonea judicabantur , quam certo Canonica, n. io. Certe Liber Judith apud htbraos, etsi in Canone non esset, attamen ut sacia historia conservatus fuit usque ad Apostolorum aevum : tunc- que per conversos Judaeos in Christi D. Ecclesiam fuit translatus. Per saecula itaque legebatur apud Judceos Judith inter hagiographa non Canonica, quae aJosepho et Maimonide commemorata sunt. n. io. 274* Eodem sensu accipiendo vocabulum ha­giographa , seu sancte scripta, scripserat isthic S. Hieronjmus: Apud Judceos Liber Judith inter ha­giographa legitur i etsi in Prologo Galeato, alio tempore scripto, aliter sumserit vocabulum hagio­grapha , nempe pro tertio apud Judaeos ordine Li­brorum Canonicorum. Audivimusque n. 261. Li­brum Judith ab eo relatum fuisse inter sacra volu­mina , et n. 263. Estheris Caput 14. inter sacras Scripturas, seu graeco vocabulo inter hagiographa; neutrum tamen in Canone constituit. Sicut ergo cequivalentes prorsus has phrases S. Hieronymus jam pro Canonicis, jamque pro non Canonicis Li­bris designandis usurpaverat: non minus poterat vo­cabulo hagiographa in Prologo Galeato designare Libros Canonicos , alias vero non Canonicos, San­cte tamen Scriptos. Nunquam igitur evincent ad­versarii , S. Hieronjmum vocabulo hagiographa, constanter Canonicos solum Libros designasse, ideo- que non scripsisse: Apud Judceos Liber Judith in­ter hagiographa legitur, sed potius : inter apo­crypha legitur Prostrato hoc adversariorum Achille adheeremus fidei vetustissimorum Mss. Codicum, qui U7

Next

/
Thumbnails
Contents