Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

( ÍO ) Quaerenda semper est veritas, ut inquiri debeat, utrum accusatum noxa condemnet, an a poena innocentia patefacta subducat? Can. 10. Dist. 28. Licet ipsi valde reprehensibiles sint ( Presbyteri) — deiicere eum a vobis ideo non debetis, verum de Presbyteris vobis, qui laici estis, nec iudi- candum est, nec de eorum vita quidpiam in­vestigandum, sed Episcoporum iudicio quid­quid est, per omnia reservandum. Can. 17. Dist. 28. Nullus Missam audiat Presbyteri, quem scit con­cubinam indubitanter habere, aut subintrodu- ctam mulierem. Can. 5. Dist. 32. Non horreat columba ministerium malorum, re- spiciat Domini potestatem. Can. 5. in Notis. Dist. 32. Sed quia in rebus ambiguis absolutum non debet esse iudicium, hoc tuae conscientiae elegimus committendum. Can. 7. Dist, 33. Verum iste (Episcopus Lanfredus) merito iuvenis dicitur, qui iuvenilibus desideriis occupatus, nulla gravitate constringitur, quod cum quadam filia sua immoderatam teneat familiaritatem , et ob id mala fama ei orta sit, oportet Episco­pum convenire, atque praecipere, quatenus ab omnium bestiarum, vel volucrum venatione penitus alienus existat; atque ab immoderata filiae suae familiaritate semet omnino coerceat Can. 1. Dist. 34. Tamen quia defectus nostrorum temporum, qui­bus non solum merita, sed,corpora ipsa ho­minum defecerunt, districtionis illius non patitur in omnibus manere censuram, et ae­tas istius de quo agitur, futurae incontinen­tiae suspicionem auferre dignoscitur; ut ad

Next

/
Thumbnails
Contents