Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
Diaconatum possit promoveri, temporum, ut dictum est condescendentes defectui, consensisse nos noveris. Can. 7. Dist. 34. Praecipimus, ne unquam vel in qualibet parte corporis vitiatum , ad Sacros Ordines permittas accedere. Can. 10. Dist. 34. Vidua est, cuius maritus est mortuus; — meretrix j quae multorum libidini patet. Can. 16. Dist. 34. Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi, etiam alienarum nuptiarum evitent convivia, nec his coetibus misceantur. Can. 19. Dist. 34. Episcopus, Presbyter, Diaconus, aleae atque ebrietati deserviens, damnetur. Can. 1. Dist. 35. Venter mero aestuans cito despumat in libidinem, ubi ebrietas, ibi libido dominatur, et furor. Can. 5. Dist. 35. « Luxuriam facit, et nutrit vini perceptio nimia, et non natura. Can. 7. Dist. 35. Ante omnia a Clericis vitetur ebrietas, quae omnium vitiorum fomes, ac nutrix est. Itaque eum, quem ebrium fuisse constiterit, (utordo patitur) aut triginta dierum spatio a communione statuimus submovendum, aut corporali subdendum supplicio. Can. 9. Dist 35. Episcopus gentilium libros non legat: haereticorum autem, pro necessitate, aut tempore. Can. 1. Dist. 37. Legimus de beato Hieronymo, quod dum libros legeret Ciceronis ab Angelo est correptus, eo, quod vir Christianus paganorum figmentis intenderet. Can. 7. Dist. 37. Non prohibeantur clerici seculares literas legere, in quibus si quae inventa sunt utilia, quasi sua sumere licet, aíioquin nec ipse MagistergenC ii )