Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

Si quis ingenuus homo uxorem ancillam alterius accepit, et existimat, quod ingenua sit, si ipsa foemina fuerit postea in servitute detecta, si eam a servitute redimere potest, faciat; si non potest, si voluerit, aliam accipiat. Si au­tem ancillam eam sciverat, et collaudaverat, prout legitimam eam habeat, similiter, et mulier ingenua de servo alterius facere debet. Can. 4. Caus. 29. Qu. 2. Si foemina ingenua acceperit servum sciens, quod servus esset, habeat eum, quia omnes unum patrem habemus in coelis. Can. 5. Caus. 29. Quaest. 2. Ingenuus, qui servum se fecit, uxorem minime de­bere dimitti, non tamen mulierem in servi­tutem redigi: dum ille non ex consensu coniu- gis se servum fecerit, quem liberum ipsa ma­ritum acceperat. Can. 7. Caus. 29. Quaest. 2. Separentur ab uxoribus viri (nempe quoad debi­tum) qui aliquo casu natos proprios coram Episcopo tenent. (Scilicet in baptismo). Rubrica• Can. 1. Caus. 30. Qu. 1. Non separetur ab uxore, qui necessitatis causa filium suum baptizavit.j Can. 7. Caus. 30. Quaest. 1. Rubrica. Sylvester admonet unumquemque Sacerdotem, ut nullus causa fornicationis ad suam poeni- tentialem accedat. — Quapropter hoc scelus si quis perpetraverit, dignitatis gradum amittat. Can. 8. Caus. 30. Quaest. I. Sacerdos, qui malum exemplum dedit hominibus (cum filia spirituali fornicatus) ab omni officio deponatur. Can. 9. Caus. 30. Quaest. 1. Non debet aut presbyter commisceri cum mu­lieribus, quae ei sua fuerint confessae peccata. ( 70 3

Next

/
Thumbnails
Contents