Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

( VI ) Si forte (quod absit) hoc contigerit, poeniteat et deponatur: si tamen in conscientiam po­puli devenerit. Can. 10. Caus. 30. Quaest. 1. Ubi non est consensus utriusque, non est coniu- gium. Can. unico. Caus. 30. Quaest. 2. Filia spiritualis carnali filio nullo modo nubere potest. Can. 2. Caus. 30. Quaest 3. Rubrica. Filio suo filiam, quam de sacro fonte suscepit, nullus tradere audeat. Rubrica. Can. 3. Caus. 30. Quaest. 3. Qui ex compatre vel commatre post susceptos filios de fonte nati fuerint, coniungi non pos­sunt. Rubrica. Can. 5. Cans. 30. Quaest. 3. Per adoptionem quaesita fraternitas eousque im­pedit nuptias, donec manet äHoptio. Can. 6. Caus. 30. Quaest. 3T'“' Uxor simul cuiq viro filium alicuius in baptismate non suscipiat. Rubrica. Cán. 6. Caus. 30. Qii. 4. Aliter legitimum non sit coniugium, nisi suo tem­pore sacerdotaliter, ut mos est, cum preci­bus a Sacerdote benedicatur. Can. 1. Caus. 30. Quaest. 5./ Nullus fidelis cuiuscunque conditionis sit, occulte nuptias faciat, sed benedictione accepta a Sa­cerdote publice nubat in Domino. Can. 2. Caus. 30. Quaest. 5. In primis negotiis annulus a sponso sponsae datur propter mutuae fidei signum, vel propter id magis, ut eodem pignore eorum corda iungan- tur. Unde et quarto digito annulus idem in­seritur, quod in eo vena quaedam, ut fertur, sang vinis ad cor usque perveniat. Can. 7. Caus. 30. Quaest. 5. Nullum ante veram iustamque probationem iudi- care, aut damnare debemus. Multa itaque au­

Next

/
Thumbnails
Contents