Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

Decreta legalia desponsatam, si converti voluerit, nullo omnino censueruut damno mulctari. Can. 28. Caus. 27. Quaest. 2. » Qui matrimonio iuncti sunt, et nubere non pos­sunt, si se coniunxerint, et postea dixerit mu­lier de viro, quod non possit coire cum eo, si potest (per verum iudicium) probare, quod verum sit, accipiat alium. Can. 29. Caus. 27. Quaest. 2. Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis antea uxor fuerit, neutram ex ipsis habeat, nec ipsi adulteri unquam in coniugio copulen­tur. Can. 30. Caus. 27. Quaest. 2. Si aliquis alicui mulieri fidem fecerit pactionis, non debet aliam ducere. Si aliam duxerit, poenitentiam debet agere de fide mentita, maneat tamen cum illa, quam duxit. Can. 51. Caus. 27. Quaest. 2. Si unus ex coniugatis baptizatus est, alter gen­tilis, et sequi non vult, sicut Apostolus dicit: infidelis si discedit, discedat. Can. 3. Caus. 28. Quaest. 1. Uxor legitima sine ulla culpa relinquitur, si cum viro Christiano permanere noluerit, propter hoc, quod Christianus est. Can. 4. Caus. 28. Quaest. 1. Propter quaslibet (concupiscentias) quae animam corpore male utentem a lege Dei aberrare fa­ciunt, et perniciose, turpiterque corrumpunt, possit sine crimine et vir uxorem dimittere, et uxor virum. Can. 5. Caus. 28. Quaest. 1. Filii, qui ex talibus (Christiana muliere, et in­fideli viro) nati existunt, fidem atque con­ditionem matris sequantur. Similiter et hi, qui procreati sunt de infidelibus mulieribus, et ( 68 )

Next

/
Thumbnails
Contents