Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
Nullus mortuus intra Ecclesiam sepeliatur, nisi Episcopi, aut Abbates , aut Presbyteri, vel fideles laid. Can, 18. Caus. 13. Qu. 2. Si iif“ qui in patibulo suspenduntur, omnibus de peccatis suis digne poenitentiam egerint, communio in fine danda est. Can. 30. Caus 13. Qu. 2. Fures, et latrones , si in furando, aut depraedando occidantur, visum est pro eis non orandum. Can. 31. Caus. 13. Qu 2. Episcopus nec provocatus pro rebus transitoriis litiget. Can. 1. Caus. 14. Qu. 1. Caeterum in posssessionum vel hujusmodi negotiis hi potissimum assumendi sunt, qui eadem negotia tractaverunt, de quorum auditu, et visu haesitatio esse non debeat. — In criminibus siquidem accusatorum, et testium illa districtio observanda est, ne qui ad probationem domestici assumantur. Can. 1. Caus. 14. Qu. 2. Quanquam Sacerdotum testimonium credibilius habeatur, tamen ipsi in secularibus negotiis pro testimonio, aut conficiendis instrumentis non rogentur, quia eos in talibus rebus esse non convenit. Si autem eventu aliquo causae interfuerint ; ct aliquid viderint, vel audierint, ubi nullae idoneae secularium inveniantur intervenisse personae, ne veritas occultetur , et malus, ut bonus aestimetur, in providentia proprii Episcopi sit, ut aut coram se et competentibus judicibus, aut aliter honorifice veritatem attollant. Can. 2. Caus. 14. Qu. 2. Alii pro foenerata pecunia solent munuscula accipere diversi generis , et non inteliigunt usuram appellari, et superabundentiam , quidquid illud est, si ab eo, quod dederint, plus acceperint. Can. 2. Caus. 14. Qu. 3. ( 46 )