Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

( 4Í ) Et esca usura est , et vestis usura est, et quod­cunque sorti accedit, usura est, quod velis ei nomen imponas, usura est, mittit ad alium, ut sibi poma adornet. Can. 3. Caus. J4. Qu. 4. Canonum Statutis firmatum est, ut quicunque in Clero esse voluerit, emendi vilius, et venden­di carius studio non utatur. Can. 3. Caus. 14. Qu. 4. Quicunque propter cupiditatem comparat annonan^ vel vinum, v. g. de duobus denariis compa­rat modium unum , et servat, usque dum ven­datur denariis quatuor, aut sex, aut amplius, hoc turpe lucrum dicimus. Can. 9. Caus. 14. Qu. 4. Nemo, qui rapit, moriens, si habet, unde red­dat, salvatur. Si eos, quorum fuit, invenire non poterit, Ecclesiae, vel pauperibus tribuat. Can. 4. Caus 14. Qu. 5. Rapinam emere non licet, nisi ea intentione, ut cui est ablata, reddatur. Can. 5. Caus. 14. Qu. 5. Discant ergo peccatum hoc esse simile rapinae, si quis inventa non reddat. Can. 8. Caus. 14. Qu. 5. Sacerdotis est nulli nocere, prodesse velle omni­bus , posse autem solius Dei est. Can. 10. Caus. 14. Qu. 5. Non debet judex vendere justum judicium , aut testis verum testimonium, quia vendit Advoca­tus justum patrocinium, Jurisperitus verum consilium. Can. 15. Caus. 14. Qu. 5. Non remittitur peccatum, nisi restituatur abla­tum, sed ut dixi, cum restitui potest. Can. 1* Caus. 14. Qu. 6. Quomodo in fornicatione non idcirco diversa sit fornicatio, si mulier sit pulchra, aut deformis*

Next

/
Thumbnails
Contents