Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
teris autem si aliis quoque probationibus fid«.« veritatis investigetur, praescriptionis invidia evanescit. In pecuniariis vero causis ex inopia probationum servos contra Dominum posse interrogari , manifestum est. Can 59. Caus. 12. Qil. 2. Si Episcopus de rebus Ecclesiae pro eorum (Religiosorum) substantia aliquid, detrimentum Ecclesiae non exhibeat, eidem loco (monasterio) donaverit, sit stabile Can. 73. Caus. 12. Qu. 2. Quodsi aliquid pro utilitatibus Ecclesiae expendit, vel perditionis quidpiam pertulerit, totum illi a rebus Ecclesiae ejusdem reformabitur, pro cujus utilitate id expendisse probatur. Can. 2. Caus. 12 Qu. 4. Episcopo intestato Ecclesia succedat in integrum. Rubrica. Can. 6. Caus. 12. Qu. 5. Quirnnque ex gradu Ecclesiasiico sine testamento, et sine cognatione decesserit, haereditas ejus ad Ecclesiam ubi servivit devolvatur. Can. 7. Caus. 12. Qu. 5. Quos conjunxit unum conjugium , conjungat unum sepulchrum; quia una caro sunt, et quos Deus conjunxit, homo non separet. Can. 2. Caus. 13. Qu. 4. Unaquaeque mulier sequatur virum suum , sive in vita , sive in morte. Can. 3. Caus. 13. Qu. 2. Ultima voluntas defuncti modis omnibus conservari debet. Can. 4. Caus. 13. Qu. 2. Prohibendum est ut in Ecclesia nullatenus sepeliantur, sed in atrio aut in exhedris Ecclesiae. Intra vero et prope altare, ubi corpus, et sangvis Domini conficitur, nullatenus sepeliantur. Can. 15* Caus. 13. Qu. 2. ( 45 )