Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

re, Ecclesiasticos reditus laedere, quos ad pro­priam utilitatem, ob escam pauperum, et pe­regrinorum sustentationem esse decernimus. Can. i 3. Caus. 12. Qu. 2. Statuimus (quod omnes jubent) ut Presbyteri, vel Clerici, rem Ecclesiae, sicut permiserint Episcopi, teneant :• vendere autem , aut donare penitus non praesumant. Can. 32. Caus. 12. Qu. 2. Si quis de Clericis documenta, quibus Ecclesiae possessio firmatur, aut supprimere, aut nega­re , aut adversariis tradere, praesumpserit, quidquid per absentiam documentorum damni Ecclesiae illatum est, de propriis facultatibus reddat. Can. 33. Caus. 12. Qu 2. Sine exceptione decernimus, nequis Episcopus de rebus Ecclesiae suae quidquam donare, vel commutare, vel vendere audeat; nisi forte ali­quid horum faciat, ut tncliora prospiciat, et cum totius Cleri tractatu, atque consensu id eligat, quod non sit dubium profuturum Ec­clesiae Can. 52. Caus. 12. Qu. 2. (Leo Papa) Terrulas, aut vineolas exiguas, et Ecclesiae mi­nus utiles, aut longe positas, et parvas, Epi­scopus sine consilio fratrum (si necessitas fuerit) distrahendi habeat potestatem. Can. 53. Caus. 12. Qu. 2. Si quis qualibet conditione de rebus Ecclesiae ali­quid alienare praesumpserit, si de rebus sui9 propriis tantum Ecclesiae contulerit, quantum vissus est abstulisse, tum demum illud stare licebit. Can. 56. Caus. 12. Qu. 1. Quaestionem de servis contra Dominos haberi non oportet, exceptis adulterii criminibus, item fraudati census et crimine majestatis. — Incae­( 44 )

Next

/
Thumbnails
Contents