Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
( 4a ) Necessaria res exigit, ut juxta Ecclesiam claustra constituantur, in quibus clerici disciplinis Ecclesiasticis vacent. Can. 3. Caus. 12. Qu. 1.. Nulla aedificia in atrio Ecclesiae ponantur, nisi tantum Clericorum. Can. 4 Caus. 12. Qu. 1. Episcopi de rebus propriis , vel acquisitis, vel quidquid de proprio habent, haeredibus suis si voluerint, derelinquant. Quidquid vero de provisione suae Ecclesiae fuerit, sive de agris, sive de fructibus, sive de oblationibus, omnia, in jure Ecclesiae reservare censuimus. Can. 19. Caus. 12 Qu. 1. Nec Ecclesia incurrat damnum, nec Episcopus in suis rebus pro rebus Ecclesiae proscribatur. Can. 20. Caus. 12. Qu. 1. Sint manifestae res propriae Episcopi et manifestae Dominicae ; fortassis enim habet proping- vos, autsservos, nec Episcopus, vel ejus pro- pingvi proscribantur. Can. 21. Caus. 12. Qu. K Episcopus Ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad dispensandum erga omnes, qui indigent, cum summa reverentia, et timore Dei. Can. 23. Caus. 12. Qu. l. Praecipimus , ut in potestate sua Episcopus Ecclesiasticas res habeat ita, ut potestate ejus indigentibus. omnia dispensentur per Presbyteros etc. Can. 24. Caus. 12. Qu. I. Res Ecclesiae non quasi propriae, sed ut communes, et Domino oblatae cum timore non in alios, quam in praefatos usus sunt fideliter dispensandae. Can. 26. Caus. i2. Qu. i. Apostolicos, et paternos canones renovans haec Synodus definivit, neminem prorsus Episcopum vendere, vel utcunque alienarecimelia, et vasa sacrata nec alias rusticas possessiones venumda-