Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

( 4« ) Sententia pastoris sive justa, sive injusta timen­da est. Can. 1. Cans. 11. Qu. 3. Quia res (litigiosa) in litigio posita in nullam transferri potest omnino personam, donec legi­timae cognitionis eventu, cui potius debeatur, judiciaria disceptatione possit agnosci. Can. 50. Caus. II. Qu. 1. Non debet is poenam sustinere canonicam, in cujus damnatione non est canonica prolata sen­tentia. Can. 64. Caus. 11. Qu. 3. Non licet Judici vendere justum judicium , etsi licet advocato vendere justum patrocinium, et Jurisconsulto rectum consilium. Can. 7 i. Caus. 11. Qu. 3. Grave satis est, et indecens, ut in re dubia certa detur sententia. Can. 74. Caus. 11. Qu. 3. Quamvis vera sint quaedam , .non tamen Judici sunt credenda, nisi certis indiciis demonstren­tur. Can. 75. Caus. 11. Qu. 3. Non solum ille reus est, qui falsum de alio pro­fert, sed et is, qui aurem cito criminibus prae­bet. Can. 77. Caus. 11. Qu. 3. Is, qui sub manu pastoris est, ligari timeat vel injuste, nec pastoris sui judicium temere repre­hendat, ne etsi injuste ligatus est, ex ipsa tu­midae reprehensionis superbia, culpa, quae non erat, fiat. Can. 77. Caus. 11. Qu. 3. Quatuor modis pervertitur humanum judicium: timore, cupiditate, odio, amore. Can. 78.Caus. 1!. Qu. 3. Uterque reus est, et qui veritatem occultat, et qui mendacium (facit) dicit: quia et ille pro­desse non vult, et iste nocere desiderat. Can. SO. Caus. 11. Qu. 3. i

Next

/
Thumbnails
Contents