Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
dispensari cum judicio, et potestate Episcopi. Can. 5. Cans. 10. Qu. 1. Noverint conditores basilicarum, in rebus, quas eisdem Ecclesiis conferunt, nullam se potestatem habere: sed juxta canonum instituta, sicut Ecclesiam, ita et dotem ejus ad ordinationem Episcopi pertinere. Can. (i. Cans. 10. Qu. 1. De bis, quae parochiis in terris, vineis, manci- cipiis, atque peculiis quicunque fideles obtulerint, antiquorum canonum statuta serventur, ut omnia in Episcopi potestate consistant. Can. 7. Catis 10 Qu. 1« Nullus clericus alium clericum ad judicem secula- rem accusare, aut ad causam dicendam trahere praesumat: sed omne negotium clericorum, aut in Episcopi sui, aut Presb) terorum cum Archi-Diaconi praesentia finiatur. Can. 6. Catis. 11. Qu. 1. Qui iudicium refugit, apparet eum de justitia diffisum. Can. 12. Catis. 11. Qu. 1. Si quisquam clericus contra laicam personam dirigat actiones non alibi, quam apud provinciae judicem occurrat. Si quis autem Laicus ch riciini duxerit esse pulsandum, ad Episcoporum judicium proponat actiones; actorem forum semper sequi pursali Can. 16. Caus. 11 Qu. 1. Quodsi de criminali causa litigium emerserit, tunc competentes Judices in hac civitate, vel provincia interpellati, terminum causae imponant, ita tamen, nt disceptatio litis duorum mensium spatium non excedat, a litis contestatione. Can. 45. Caus. II. Qu. I. In clericorum causa hujusmodi forma serv etur, ne: quemquam eorum sententia a non suo judic» dicta constringat. Can. 49. Caus/ 11 Qu. 1. ( 41 )