Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

trarium non adstringit, cum per rerum natu­ram , factum negantis probatio nulla sit. Can. 2. Caus. 6. Qu. 5. Similiter Diaconus, vel Presbyter, si per tres hebdomadas ab Ecclesia sua defuerit, huic (per triennium suspendatur) damnationi succumbat. Can. 29. Caus 7. Qu. 1. Apostolica auctoritate prohibemus, nequis Eccle­sias, et Praebendas, Praeposituras, Capellanias, aut aliqua Ecclesiastica officia haereditari« jure valeat vendicare, aut expostulare praesumat. Quod si quis postulatis carebit. Can. 7. Caus. 8. Qu. l. Quoniam nullus alterius judicis, nisi sui senten­tia tenebitur, aut damnabitur. Can. i. Caus. 9. Qu. 2. Conquestus est Archi-Episcopus, quod eo inconsul­to , quasi jure Patriarchatus tui disponas : cum hoc nec antiquitas habeat, et auctoritas cano­num penitus interdicat, nisi forte pro causis , quae apud se terminare non possunt, ad te quasi Patriarcham suum provocaverint, vel res Ecclesiae suae judicio tuo dispensare voluerint. Can. 8. Caus. 9. Qu. 3. Decretum est, ut omnes Ecclesiae cum dotibus suis et omnibus suis in Episcopi potestate con­sistant, atque ad ordinationem suam semper pertineant. Can 3. Caus. 10. Qu l. Regenda est unaquaeque Parochia sub provisione, ac tuitione Episcopi per sacerdotes, quos ipse (Episcopus) cum Dei timore providerit, cui jure pertinere videtur. Can. 4. Caus. 10. Qu. I. Quaecunque res Ecclesiae sunt, convenit cum omni diligentia, et bona fide gubernari, et C 40 )

Next

/
Thumbnails
Contents