Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
Neque ullus unquam judicetur, antequam legitimos accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina. Can. 3. Caus. 5. Qu. 2. In loco quidquid aut consultationibus considentium agitur, aut ab accusantium parte proponitur, mitissima verborum relatione proferri, ut nec contentiosis vocibus sensus audientium turbent, nec judicii vigorem de tumultu enervent. Quicunque ergo contra haec vel tumultu, aut contumeliis vel risibus concilium conturbaverit, juxta divinae legis edictum: ejice derisorem etc. de consessione abstractus secedat. Can. 3. Caus. 5. Qu. 4. Qui crimen intendit, agnoscendum est, si ipse ante non fuerit criminosus; quia periculosa est, et admitti non debet, rei adversus quemcunque professio. Can. 6. Caus. 6. Qu 1. Quicunque sciens pejeraverit, nunquam in testimonium recipiatur. Can. 18. Caus. 6. Qu. 1. Si tantum Episcopus alieni sceleris se conscium novit, quamdiu probare non potest, nihil proferat Can. 2. Caus. 6. Qu. 2. Placuit, ut si quando Episcopus dicit aliquem sibi soli proprium crimen fuisse confessum, atque ille neget, non putet ad injuriam suam Episcopus pertinere, quod illi soli non creditur.— Ne dicat in quemquam, quod aliis documentis convincere non potest. Can. 3. Caus. 6. Qu. 2. Quod bene semel definitum est, et interpositis juramentis deliberatum, nulla debet iteratione (nisi fortassis, ubi fuerit major auctoritas) retractari. Can. 6. Caus. 6. Qu. 4. Accusator, quod asseverat, probare se non posse, profitendo, reum necessitate monstrandi con( 39 )