Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
Etiam jure civili domestici testimonii fides improbatur. — Parentes, et liberi invicem adversus se, nec volentes ad testimonium admittendi sunt. — Servi neque pro domino, neque adversus dominum, sed pro facto suo interrogari possunt Jtirisjurandi religione testes prius, quam perhibeant testimonium coarcten'ur. — Unius testis responsio omnino non audiatur, etiamsi praeclarae curiae honore praefulgeat.— Liberti adversus patronos prodire non audeant; si quis testibus usus fuerit, iidemque testes adversus eum in alia lite producantur, non licebit ei personas eorum excipere , nisi ostenderit inimicitias inter se et illos postea emersisse, non adimenda scilicet ei licentia ex ipsis depositionibus testimonium eorum arguere. Can. 3. Caus. 4. Qu. 2. et 3. Nullus unquam praesumat accusator simul esse, et judex, vel testis: quoniam in omni judicio quatuor personas necesse est semper adesse; id est judices electos, accusatores idoneos, defensores congruos, atque testes legitimos. Can. 1. Caus. 4. Qu. 4. Si fuerit accusatoris persona culpabilis, ad arguendum non admittatur. Can. 1. Caus. 4. Qu. 6. Omnibus, quibus accusatio denegatur, in causis poopriis accusandi licentia non est deneganda. Can. 2. Caus. 4. Qu. 6. ' Si quis famosum libellum invenerit et non corruperit, vel jgne consumpserit, sed vim earum (chartarum) manifestaverit, sciat, se quasi auctorem hujusmodi delicti sententiae subjugandum. Hujusmodi autem libellus, alterius opinionem non laedat. Can. 3. Caus. 5. Qu. 1. ( 38 )