Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

( a» ) Testes autem ad testimonium non admittendos esse censemus, quos ipse accusator de domo sua produxerit. Ad testimonium autem infra annos quatuordecim aetatis suae non admittan­tur. Can. I. Caus. 4. Qu. 2. et 3. Placuit ut testes ad testimonium dicendum pretio non conducantur, et ut quique optimi, et fide­liores in testimonium assumantur: ut is contra quem testimonium ferre debent, nullam eis possit adferre calumniam. Can. 2. Caus. 4. Qu. 2 et 3. Testibus tunc credendum est, si dicant, quod naturae negotii convenit, et quod inimicitiae, aut gratiae suspicione caret. — In testibus fi­des , dignitas, mores, gravitas examinanda est: et ideo testes , qui ad versus fidem vacillant, audiendi non sunt. — Exploranda est eorum conditio, utrum quis eorum Decurio, an ple­bejus sit, an honestae, et inculpatae vitae, an vero quis notatus, et reprehensibilis, an locu­ples vel egens sit, ut lucri causa quid facile admittat, vel anci inimicus sit, adversus quem testimonium fert, vel amicus ei, pro quo testi­monium dat. — Non liceat testimonium dicere ei qui impubes est, quive publico judicio dam­natus, quive in vinculis, custodiave publica erit, quaeve palam quaestum faciat, feceritve. Cavetur ut testimonium litis dicat adversus so­cerum, generum, vitricum, privignum, sobri­num, sobrinove natum sponsum filiae.— Ido­nei non videntur testes, quibus imperari potest, ut testes fiant. — Testes eos, quos accusator de domo produxit, interrogari non placuit, — Testis idoneus pater filio, aut filius patri non est. Nullus idoneus testis in re sua intelligitur. —

Next

/
Thumbnails
Contents