Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

pro capite Regiae majestatis causa versatur. Can. 9. Caus. 3. Qu. 9. Absente alia parte, sententia a Judice dicta nul­lam obtineat firmitatem. Can. II.Cans. 3. Qu. 9. Testes nec de aliis causis, vel negotiis dicant te* stimonium, nisi de his, quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur. Can. 15. Caus. 3. Qu. 9. Nihilominus quoque puniendi sunt testes, qui ad calumniam aliquid testificantur. Can. 16. Caus. 3. Qu. 9. Pura, et simplex testimonii series intimanda est. Plerumque testis, dum aliquid ad seriem ge­storum exi suo adiicit, totam testimonii fidem partis mendacio decolorat. Nihil igitur, vel quod bonum videtur addendum est. Can. 17. Caus. 3. Qu. 9. Necesse est et accusatum, et accusatorem simul adesse, et unam partem quanlacunque, etqua- licunque praedita sit auctoritate, sic prorsus audiri, ut alteri parti nullum praejudicium ir­rogetur Can. 21. Caus. 3. Qu. 9. Placuit, ut quotiescunqire Clericis, ab accusatori­bus multa crimina objiciuntur, et unum ex his, de quo prius egerint, probare non valuerint, ad cetera jam non admittantur. Can. 1. Caus. 3. Quaest. 10. Non est credendum contra alios eorum confessio­ni, qui ciiminibus implicantur , nisi prius pro­baverint se innocentes: quia periculosa est, et admitti non debet rei adversus quemcnnque professio. Can. 3 Caus. 3. Qu. II. Definimus cum recte ad accusationem non admit­ti, qui in ipsa excommunicatione adhuc consti­tutus, accusare voluerit. Can. 1. Caus. l.Qu. 1. t »6 )

Next

/
Thumbnails
Contents