Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057

Nulli Episcoporum ab accusatione sua repellere liceat, quos antequam ab eis impeteretur, a sua communi familiaritate neglexerit separare- Can. i i. Caus. 3. Qu. 5. Quod suspecti, et inimici judices esse non de­beant, et ratio dictat, et plurimis exemplis probatur. — Hinc Justinianus Imperator pius legibus suis promulgasse dignoscitur, dicens: liceat ei , qui suspectum judicem putat, ante­quam lis inchoetur, eum recusare, ut ad alium recurratur. Can. 15. Caus. 3. Qu. 5. Ibi semper causa agatur, ubi crimen admittitur: et qui non probaverit, quod obiecit, poenam, quam intulerit, ipse patiatur. Can. 1. Caus. 3 Qu. 6. Non oportet accusatum alibi, quam in foro suo audiri. Can. 2. Caus 3. Qu. 6. Praeterea non licet Advocato ullum contractum inire, ullam pactionem conferre cum eo litiga­tore, quem in propriam recepit fidem, nec ex industria jurgium protrahere. Can. 2* Caus. 3. Qu. 7. §. 10. Bonus judex nihil ex arbitrio suo facit, et dome* sticae proposito voluntatis, sed juxta leges, et jura pronuntiat. — Qui judicat, non voluntati suae obtemperare debet, sfd tenere, quod lé­giim est. Can. 4. Caus. 3. Qu. 7. Nisi ex contumacia absens fuerit, absens nemo judicetur. Can. 1. Caus. 3. Qu. 8. Non oportet quemquam judicari, vel condemnari, priusquam legitimos habeat praesentes accusa­tores, Jocumque defendindi accipiat, ad ablu­enda crimina Can 5, Cans. 3. Qu 0. Quodsi indigna ad accusandum persona invenitur, ad ejus accusationem non judicetur, nisi ubi 3 * ( 35 ) /

Next

/
Thumbnails
Contents