Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
Expoliatis suis rebus, omnia, quae eis ablata sunt, legibus sunt redintegranda; quia priusquam hoc fuerit factum, nullum crimen eis objici potest. Can. 1. Cans. 3. Qu. 1. Cum accusatus ad judicium venerit, si voluerit, et necesse fuerit, induciae ei petenti absque impedimento concedantur. Can. 1. Caus. 3. Qu. 3. Quidam (pro induciis) annum, et sex mandaverunt menses concedi. Quidam autem annum, in quo plurimi concordant. Minus vero, quam sex menses non reperi, ut accusati se praeparare , et testes praeparare , atque contra insidiatores se pleniter armare valeant. Can. 2. Caus. 3. Qu. 3. Induciae accusatis in criminalibus causis sex mensium , et amplius, si necesse fuerit, concedendae sunt. Can. 4. Caus. 3. Qu. 3. Consangvinei accusatoris adversus extraneos testimonium non dicant, nec familiares, vel de domo prodeuntes. Can. 1. Caus. 3. Qu. 5. Accusatores , et testes esse non possunt, qui ante hesternum diem, vel nudius tertius inimici fuerunt, ne irati nocere cupiant, vel laesi se ulcisci velint. Inoffensus igitur accusatorum, et testium affectus quaerendus est, et non suspectus. Can. 2. Caus. 3. Qu. 5. Accusatoribus inimicis, vel de inimici domo prodeuntibus , vel qui cum inimicis immorantur, aut suspecti sunt, non credatur. Can. 3. Caus. • 3. Qu. 5. Suspectos, aut inimicos, et eos qui non sunt bonae conversationis, aut quorum vita est accusabilis accusatores et testes esse , antecessores prohibuerunt. Can. 4. Caus. 3. Qu. 5. 3 ( 33 )