Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
Si Orthodoxus contra haereticum litiget, pro or* thodoxo quidem etiam haeretici testimonium valeat, contra orthodoxum autem solius orthodoxi testimonium valeat* Can. 26. Cans. 2. Qu. 7. Testes absque ulla infamia, aut suspicione, vel manifesta macula instructi esse debent. Can. 39. Cans. 2. Qu. 7. Si quid male de rebus Ecclesiae dilapidavit, illud reformare j ac satisfacere modis omnibus compellatur. Can. 44. Cans. 2. Qu. 7. Clericos, aut laicos accusantes passim, et sine probatione ad accusationem non recipiendos decernimus , nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio. Can. 49. Cans. 2. Qu. 7. Episcopi lectioni, et orationi vacent, et semper secum Presbyteros, aut alios boni testimonii Clericos habeant, ut irreprehensibiles possint inveniri. Can. 60. Caus. ‘2. Qu. 7. Libellorum inscriptionis conceptio talis est, — Generaliter praecipitur omnibus, qui aliquem reum deferunt. Utique enim et locus designandus est, in quo (v. g.) adulterium commissum est, et persona, cum qua admissum dicitur, et mensis. — Quodsi Libelli Inscriptionum legitime ordinati non fuerint, rei nomen aboletur. Can. 5. Caus. 2. Qu. 8. Sciant cuncti accusatores, earn se rem deferre debere in publicam notionem, quae munita sit idoneis testibus , vel instructa apertissimis documentis, vel indiciis ad probationem indubitatis, et luce clarioribus expedita. Can. 2. Caus. 2. Qu. 8. Revera ibi semper'causa agitur, ubi crimen admittitur. Et qui non probaverit, quod obierit, poenam, quam intulerit, ipse patiatur. Can. 4. Caus. 2. Quaest. 8. ✓ ( 33 ) Expo-