Bajzik János Keresztély: Compendium Corporis Juris Canonici, exhibens summam canonum, constitutionum, et decretorum modernis temporum circumstantiis accomodatam (Pestini, 1836) - 10.057
Ideo ista dico, quia insidiator bona saepissime solet convertere in inaJum, et in electis ponit maculam. Can. 1. Caus. 2. Quaest. 7. Accusatio (Sacerdotum) nonnisi ab idoneis, et probatissimis viris, qui et suspicionibus, et sceleribus carent, fieri debet, quia a vilibus, et reprobis , ac non idoneis personis eos infamari Dominus noluit. Can, 15. Cans. 2. Qu. 7. Si quis erga Episcopum, vel actores Ecclesiae, quamlibet querelam iustam se babere crediderit, non prius Primates, aut alios Judices, adeat, quam ipsos, a quibus se laesum aestimat, conveniat, familiariter, non semel, sed saepissime, ut ab eis ve! suam iustitiam accipiat, aut iustam excusationem. Can. 16. Caus. 2. Qu. 7. Si qui sunt accusatores Sacerdotum , non oportet eos a Judicibus Ecclesiae audiri, antequam eorum discutiatur aestimationis suspicio, qua vita, qua conscientia ista praesumpserint.Can. 17. Caus. 2 Qu. 7. Neque viles personae in eorum (Sacerdotum) recipiantur accusatione. Can. 18. Caus. 2. Qu. 7. Quaerendum est in iudicio, cuius sit conversationis, et fidei is, qui accusat, et is, qui accusatur , quoniam hi qui non sunt rectae conversationis, et quorum vita est accusabilis, et quorum vita nescitur, non permittuntur maiores natu accusare. Can. 18. Caus. 2. Qu. 7. Judaei quamvis se esse Christianos annuntient, ad testimonium dicendum admitti non debent; quia sicut in fide Christi suspecti sunt, ita et in testimonio humano dubii habentur. Can. 24. Caus. 2. Qu. 7. ( 31 ) i